Et antequam ingrederetur Jericho illuminavit caecum unum et ingressus perambulabat Jericho. Zachaeus autem princeps publicanorum, quia pusillus erat, ascendit arborem sycomorum ut videret Jesum transeuntem. Sycomorus ficus fatua dicitur, in foliis moro similis, in aliis similis ficui. Unde dicitur quasi sycomorus, sed altitudine praestans, unde et a Latinis celsa nuncupatur. Dixit ei Jesus: Zachaee, descende, quia hodie oportet me in domo tua manere. Et descendit, et excepit illum gaudens in domum suam. Tunc Zachaeus dimidium bonorum suorum dans pauperibus, dimidium retinuit, ut inde redderet his quos defraudaverat, in quadruplum, quae in duplum vel quadruplum restituebantur, secundum legem, sicut supra dictum est. Et ait Jesus: Hodie huic domui salus facta est, eo quod ipse Zachaeus filius sit Abrahae factus, scilicet non natus, id est non secundum carnem, sed fidem.